\q1 \v=14 \v~=boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.\f + \fr 143.14 \fk Oves eorum fetosæ. \ft Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus hærere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hæ oves sunt fetosæ, quia ipsi alios plures in errore generant. \fk In egressibus. \ft Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. \fk Boves. \ft Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt. \fk Maceriæ. \ft Quæ de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi. CAS. \fk Neque transitus, neque clamor, \ft turbidus interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quæ ducit ad mortem.\f* \¬v \¬q1