\q1 \v=2 \v~=Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.\f + \fr 144.2 \fk Per singulos dies, \ft etc. ID. Qui hic per singulos dies, in æterno die merebitur laudare continua exsultatione. AUG. Bene dicit nunc \fk per singulos dies, \ft ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. \fk In sæculum et in sæculum sæculi. \ft CAS. De qua laude alibi: \fk In sæcula sæculorum laudabunt\ft Psal. 38., quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius.\f* \¬v \¬q1