\q1 \v=8 \v~=Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.\f + \fr 144.8 \fk Miserator et misericors. \ft CAS. Tertio latius explicat quæ secundo breviter proposuit. Quasi: Merito in his laudabunt, quia \fk miserator, \ft etc. Partes laudis ponuntur hic, quæ superius, sed non singulæ possunt explicari: quis enim opera vel potentiam ejus plene explicaret? AUG. \fk Miserator et misericors. \ft Quibus eam veniam dedit. \fk Patiens. \ft His quibus nondum dedit, sed exspectat ut det.\f* \¬v \¬q1