\q1 \v=8 \v~=Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum;\f + \fr 146.8 \fk Qui operit cœlum. \ft CAS. Memorat opera per quæ potestas ostenditur. Ad hoc enim quædam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem lætitiæ spiritualis. \fk Servituti hominum. \ft Prædicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: \fk Nos autem servos vestros per Jesum Christum\ft II Cor. 4.. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab \fk excelsis sæculi fenum et herbam, \ft id est temporalia.\f* \¬v \¬q1