\q1 \v=5 \v~=Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.\f + \fr 147.5 \fk Qui dat nivem, \ft etc. AUG. Terræ. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad pœnitentiam, \fk nebulam sicut cinerem spargit. \ft ID. \fk Nebulam sicut cinerem spargit, \ft etc. Cinis ad pœnitentiam pertinet, etc., usque ad et qui prædestinavit et ad pœnitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quædam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. \fk Crystallum suam, \ft etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur.\f* \¬v \¬q1