\q1 \v=2 \v~=Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.\f + \fr 150.2 \fk Secundum multitudinem magnitudinis ejus. \ft Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: \fk Tuba\ft concrepet regi, \fk psalterium\ft canat Deo: \fk cithara\ft cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: hæc omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare.\f* \¬v \¬q1