\q1 \v=33 \v~=Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam;\f + \fr 17.33 \fk Deus qui. \ft Ibid. Adhuc præter communia, commendat per specialia, quia tertio Christus de virtute et potentia sua commendatur. \fk Præcinxit. \ft Ibid. Id est, perarmavit. Vel a similitudine currentis. Vel, dignitatem notat et fortitudinem, quod ei convenit, qui potestate sua judicabit populum, vel mundum. \fk Immaculatam, \ft sine peccato. Cervus spinas et hiantia loca transilit, sic Christus spinas et foveas peccatorum: et sicut cervus alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit.\f* \¬v \¬q1