\q1 \v=8 \v~=Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis.\f + \fr 17.8 \fk Commota est. \ft Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. \fk De templo. \ft CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. \fk Commota est. \ft AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. \fk Fundamenta, \ft etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus.\f* \¬v \¬q1