\q1 \v=5 \v~=Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:\f + \fr 1.5 \fk Ideo non resurgent. \ft Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis præferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatræ, vel apostatæ. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant. \fk In judicio, etc. \ft In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali. \fk In concilio. \ft AUG. In æterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. \fk Vel in concilio, \ft in judicio, ut cum eis judicent; quia judicium est, quando diversa peccata diversis pœnis punientur; et ex hoc similitudine dicitur. \fk Resurgunt. \ft Quæ resurrectiones: animæ, a peccatis in præsenti; corporis, a morte in futuro, qua fiet impassibile et immortale.\f* \¬v \¬q1