\q1 \v=5 \v~=Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est !\f + \fr 22.5 \fk Parasti in conspectu. \ft CASS. Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca cœlestis, de qua Apostolus: \fk Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In conspectu meo mensam: \ft etsi non impiorum. De hac dicitur: \fk Sed isti ad mensam divitis, \ft id est, Christi, \fk scito et te similia debere præparare, \ft id est, pati sicut ipse. \fk Impinguasti: \ft octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde cætera lætantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus. \fk Et calix meus. \ft Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. \fk Meus, \ft quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur.\f* \¬v \¬q1