\q1 \v=3 \v~=Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.\f + \fr 31.3 \fk Tacui. \ft AUG. Qui non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo. CASS. \fk Beatus cui non imputavit. \ft Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se prædicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: \fk Quoniam tacui, \ft etc. AUG. Vel, \fk tacui, \ft voce peccatum, \fk dum clamarem tota die: \ft dum pœna peccati, vel interior excæcatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi. \fk Dum clamarem tota die, \ft etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: \fk Est justus qui perit in justitia sua. \ft Et Apostolus: \fk Nihil mihi conscius sum, \ft etc.\f* \¬v \¬q1