\q1 \v=4 \v~=Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.\f + \fr 32.4 \fk Quia rectum est. \ft Modum laudis exposuit: nunc cur sit laudandus? \fk Et omnia opera. \ft AUG. Ne quis putet se meritis ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quæ diligit Deus, id est, remunerat, ID. quia non nisi in fidelibus operatur; unde: \fk Fides tua te salvum fecit\ft Matth. 10.. Vel, omnia opera sunt recta, etc., usque ad quia remanet iniquus, et ideo nequior, quia justum favere sibi videt. \fk In fide. \ft Quasi exterioribus, si causa justitiæ fuerit fidelis, interiorem fidem adjiciet ille, quem non cognoscens timuit; unde: quis non dabit ei quæ sua sunt, qui in alieno fidelis fuit? AUG. Fidelis est Deus dans homini quod promisit: fidelis est homo credens promittenti, ex promisso vero Deus est nobis debitor.\f* \¬v \¬q1