\q1 \v=7 \v~=Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.\f + \fr 38.7 \fk Verum tamen. \ft CASS. Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. AUG. Magna sunt quæ diximus et credimus; sed tamen non est illud æternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans æternam, exprobrat humanæ vitæ, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quæ secundum diversos universam appetit creaturam. \fk Verumtamen. \ft Quamvis æternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in cœlis est. \fk Omnis homo. \ft AUG. Si malus, in sæcularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita. \fk Verumtamen. \ft AUG. Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. \fk In imagine pertransit. \ft ID. Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. \fk Thesaurizat. \ft ID. De cæteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum.\f* \¬v \¬q1