\q1 \v=7 \v~=et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.\f + \fr 41.7 \fk Ad meipsum. \ft Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est \fk ad meipsum, \ft vel a meipso. CASS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quæ nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animæ, \fk memor ero. \ft AUG. Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: \fk De terra Jordanis, \ft ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera. CASS. Horum memor malis non turbatur. \fk Propterea memor. \ft AUG. Qua ad me turbatur anima, ideo \fk memor, \ft etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat \fk Hermoniim; \ft nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in \fk modico. Jordanis. \ft Ibid. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASS. In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quæ reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum Matth. 13.. \fk Hermoniim. \ft AUG. Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est.\f* \¬v \¬q1