\q1 \v=5 \v~=Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]\f + \fr 42.5 \fk Confitebor tibi in cithara. \ft AUG. Qui præcepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, \fk in cithara, \ft quæ ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. \fk In cithara. \ft CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis sæculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. \fk Quare conturbas me? \ft Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet sæculi tristitiam fugiendam, quæ patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. \fk Salutare vultus mei. \ft AUG. Et alibi: \fk Miserere mei, \ft etc., usque ad eleemosyna, et oratio quæ illis duabus alis volat ad Deum.\f* \¬v \¬q1 \¬c