\q1 \v=23 \v~=Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.\f + \fr 43.23 \fk Exsurge. \ft Ibid. Precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat. AUG. Hactenus non obliti; et ut perseveremus: \fk Exsurge, quia propter te mortificamur. \ft AUG., HIER. Et si sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse, precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus, quæ putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse, credentes in eum non persequerentur, sed et ipsi crederent. AUG. Vel \fk exsurge, \ft conforta. \fk Obdormis. \ft Negligere videris. Quare etsi nesciamus, tu scis quare: vel pro culpa, vel pro utilitate. Quod si pro culpa, utinam abesset; si pro utilitate, utinam adesset. Quosdam repellis, quia faciem, id est, cognitionem tuam, ab eis subtrahis: obdormis quibusdam qui gemunt de malis.\f* \¬v \¬q1