\q1 \v=3 \v~=Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum.\f + \fr 44.3 \fk Speciosus forma. \ft CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. \fk Benedixit. \ft Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, \fk eructat verbum, \ft qui dicit Deo hymnum. \fk Dico opera. \ft AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. \fk Lingua, calamus. \ft Quia quod dico, et scribo. Vel, \fk velociter: \ft quia cito ventura quæ scribo. CASS. \fk In labiis. \ft Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit.\f* \¬v \¬q1