\q1 \v=9 \v~=Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.\f + \fr 47.9 \fk Sicut audivimus. In civitate Domini virtutum, \ft quia ibi custodes angelos deputat. Repetit. \fk In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. \ft Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus hæreticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, addit: \fk Deus fundavit eam in æternum. \ft Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi\f* \¬v \¬q1