\q1 \v=7 \v~=Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.\f + \fr 49.7 \fk Audi, populus meus, etc. \ft CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et \fk Testificabor, \ft hæc, scilicet, \fk Deus tuus ego sum. \fk Deus tuus. \ft AUG. Prius dicit simpliciter: \fk Sum Deus. \ft Et postea dicit: \fk Sum Deus tuus. \ft Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. \fk Sum. \ft CASS. Esse est proprium Deitatis. \fk Audi, Isræl. \ft Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie.\f* \¬v \¬q1