\q1 \v=5 \v~=Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.\f + \fr 4.5 \fk Irascimini. \ft Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio. CASS. Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpæ, prohibet. HIER. Hoc docet Apostolus: \fk Sol non occidat super iracundiam vestram Ephes. 4., \ft ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri pœnitudine mitigare. \fk In cordibus vestris. \ft AUG. De his quæ tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quæ volvitis in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, \fk Compungimini, \ft per pœnitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium. CASS. Venialis est ira quæ non ducitur ad effectum. Diapsalma. \fk Sacrificate. \ft CASS. Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis. AUG. \fk Sacrificium justitiæ, \ft spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post pœnitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit:\f* \¬v \¬q1