\q1 \v=6 \v~=Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.\f + \fr 50.6 \fk Tibi soli peccavi. \ft HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. \fk Tibi soli. \ft CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. \fk Coram te. \ft Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. \fk Ut justificeris, \ft etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. \fk Vincas cum judicaris. \ft Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. \fk Tibi soli. \ft AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. \fk Et vincas. \ft AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es.\f* \¬v \¬q1