\q1 \v=16 \v~=Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.\f + \fr 54.16 \fk Veniat. \ft Ibid. Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat pœnas Judæis, id est, communiter Judæis cum aliis imprecatur. AUG., HIER. \fk Veniat mors. \ft Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. AUG. \fk Veniat: \ft Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit. \fk Descendant in infernum viventes. \ft Ibid. Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes descendunt. \fk Viventes. \ft Ibid. Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenæ cupiditatis biatu absorbeantur. \fk In habitaculis. \ft Alienæ sunt, non naturales, sed hospitio susceptæ, quasi adventitiæ, vel prius \fk in habitaculis, \ft id est, in occulto, post \fk in medio, \ft id est in aperto. \fk Ego autem, \ft etc. CASS. Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo.\f* \¬v \¬q1