\q1 \c#=5 \v=1 \v~=In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.\f + \fr 5.1 \fk Pro ea quæ consequitur hæreditatem. \ft Quia hic honoratur cui habenda hæreditas affirmatur, a qua æmula excluditur. Ecclesia est, quæ hæreditatem, id est, vitam æternam, ipsum Deum accipit, quæ hic loquitur de hæreditate, quam sibi petit, et asserit, æmulam dicens excludi. BEDA. Id est, pro Ecclesia, quæ, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quæ et ipsa nonnunquam Domini vocatur hæreditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: \fk Postula a me, et dabo tibi gentes, hæreditatem tuam. \ft Totus ergo psalmus a persona catholicæ profertur Ecclesiæ, quæ prima sectione orationem suam poscit audiri, hæreticos et schismaticos prædicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans præmia beatorum, ut una prædicatione et malos prædicta pœna converteret, et justos promissa præmia concitarent.\f* \¬v \¬q1