\q1 \v=4 \v~=Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.\f + \fr 64.4 \fk Verba iniquorum. \ft CASS. Qua spe hoc oras? quia \fk ad te omnis caro veniet, \ft non solum anima, sed etiam malus homo. Necesse est ut audias. Verba enim iniquorum, diaboli et primitivorum parentum Adæ et Evæ. \fk Prævaluerunt. \ft Id est, in exsilium projecerunt, vel pagani, ritus suos filiis suis suaserunt, sed propitiaberis in hostia Christi. AUG. \fk Verba iniquorum, \ft id est, malos ritus et mores parentum nostrorum qui ut ætate, ita auctoritate præstant pueris secuti sumus. \fk Propitiaberis. \ft AUG. Propitiatio fit per sacrificium, quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia.\f* \¬v \¬q1