\q1 \v=15 \v~=Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.\f + \fr 65.15 \fk Holocausta medullata. \ft Meipsum cum medullis intimi amoris. \fk Incenso arietum. \ft Ibid. Vel, cum \fk incenso, \ft quod est oratio; et \fk arietibus, \ft quia duces gregis maxime orant pro grege. \fk Cum incenso. \ft HIER., AUG. Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiæ. Boves; cervicositatem; \fk cum hircis, \ft petulantiam; hæc in me mactando vitia. \fk Offeram tibi boves. \ft AUG. Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per pœnitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis.\f* \¬v \¬q1