\q1 \v=21 \v~=Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.\f + \fr 67.21 \fk Deus noster. \ft CAS. Diapsalma. Exponit operationes, quæ ex supradictis eveniunt: conquassatio inimicorum, conversiones peccantium; martyria ab utroque sexu. \fk Salvos faciendi. \ft AUG. Commendat gratiam, quia nullus salvus nisi per eum; sed ne dicas, Cur ergo morituri? patienter fer, et mortem non indigneris quia et Domini, qui sine peccato fuit, exitus non alius, quam mortis, tamen voluntate, ne homo timeret mortem. \fk Exitus mortis. \ft CAS. Id est, resurrectio, ne queraris de morte, quia Christus inde exivit, et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita, subdit, verumtamen capita, superbiam, vel auctores Judaicæ sectionis, vel seditionis, vel hæresis.\f* \¬v \¬q1