\q1 \v=35 \v~=Date gloriam Deo super Israël; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.\f + \fr 67.35 \fk Magnificentia ejus et virtus. \ft AUG. Quoniam jam tunc non erit commistio malorum, inde evidens erit magnificentia ejus super verum Isræl. \fk In nubibus. \ft Quia non solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi, qui sunt nubes: quas ne aliter acciperes, addit: \fk Mirabilis in sanctis. \ft EUTHYM. Per \fk nubes. \ft Hic ipsos Apostolos intelligit, veluti supra exsistentes, atque eminentes a terrenis negotiis, ac veluti spirituali aqua plenos, quam ex sancti Spiritus profundis hauserunt, ut animarum arva ac campos, hoc est, ut ipsos credentes, irrigarent.\f* \¬v \¬q1