\q1 \c#=68 \v=1 \v~=In finem, pro iis qui commutabuntur. David.\f + \fr 68.1 \fk In finem. \ft AUG. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Græcos. CAS. Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa \fk commutationis, \ft id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus. \fk Salvum me fac. \ft Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Hæc est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: \fk Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, \ft sed tamen occupavit faciem terræ, factus mons magnus. \fk Aquæ usque ad animam meam. \ft AUG. Id est, turbæ, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant.\f* \¬v \¬q1