\q1 \v=20 \v~=Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;\f + \fr 68.20 \fk Tu scis improperium. \ft ID. Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: \fk Propter inimicos. \ft ID. \fk Improperium, \ft vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat. \fk Reverentiam. \ft ID. Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: hæc non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret.\f* \¬v \¬q1