\q1 \v=21 \v~=in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.\f + \fr 68.21 \fk In conspectu tuo. \ft CAS. Invidiam ex citat contra eos, ut tantum scelus præsente Deo committerent. \fk Cor meum. \ft Quia voluntate sustinuit, secundum illud: \fk Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. \fk Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. \ft AUG. Contristati sunt discipuli et mulieres quæ super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quæ erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de cæteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit.\f* \¬v \¬q1