\q1 \v=22 \v~=Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.\f + \fr 68.22 \fk Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. \ft AUG. Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel amarum propter mœrorem. \fk Acetum, \ft etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca.Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quæ est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in cœlo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiæ, ut hæretici. Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc prædicitur, sicut et mystice factum est in passione. CAS. \fk Et dederunt. \ft Hæc est consummatio passionis; cum dixisset: \fk Sitio, \ft fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes.\f* \¬v \¬q1