\q1 \v=23 \v~=Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.\f + \fr 68.23 \fk Fiat mensa. \ft CAS. Prophetia contra adversarios. AUG. \fk Fiat mensa. \ft Mensa, Scriptura: hanc Judæi habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, hæc mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. \fk In laqueum. \ft Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent. \fk In retributiones. \ft Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi. \fk In scandalum. \ft Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant.\f* \¬v \¬q1