\q1 \v=14 \v~=Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.\f + \fr 70.14 \fk Et adjiciam. \ft AUG. Adjectio laudis est, post creationem omnium rerum, laus de incarnatione et resurrectione, quod inferiora docent. \fk Omnem. \ft AUG. Quia si laudatus in omnibus aliis, nondum in eo quod suscitavit carnem nostram in vitam æternam, quæ est laus adjecta pro resurrectione Christi. Vel omnis laus esset, et nihil laudi deesset, si damnaret peccantes, quia justitia esset; sed quia et hos liberas: \fk Adjiciam super omnem laudem tuam. \f* \¬v \¬q1