\q1 \v=7 \v~=Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.\f + \fr 71.7 \fk Descendet sicut pluvia, \ft etc. CAS. Ecce quis et qualis ille rex, qui judicaturus est. AUG. Alludit facto Gedeonis, etc., usque ad et postea complueretur gentilitas sicco vellere Judæorum. CAS. Descendet Christus, etc., usque ad quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu Virginis? \fk In vellus, et sicut stillicidia. \ft AUG. \fk Vellus, \ft Judæa, quæ auctoritate doctrinæ exspolianda erat, ut ovis vellere: vel, quia doctrinæ pluviam detinebat, quam nolebat gentibus prædicare.\f* \¬v \¬q1