\q1 \v=18 \v~=Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.\f + \fr 72.18 \fk Verumtamen. \ft AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. \fk Verumtamen, \ft id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, \fk propter dolos, \ft etc. \fk Propter dolos. \ft AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit.\f* \¬v \¬q1