\q1 \v=2 \v~=[Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.\f + \fr 76.2 \fk Voce mea ad Dominum clamavi. \ft AUG. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus. \fk Vox mea ad eum. \ft Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. CAS. Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit. \fk Intendit mihi. \ft CAS. \fk Intendere Dei\ft est dare totum quod petitur, et plusquam petatur.\f* \¬v \¬q1