\q1 \v=6 \v~=Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.\f + \fr 76.6 \fk Cogitavi dies antiquos, \ft etc. Ideo turbatus: quia \fk cogitavi dies antiquos Adæ, \ft in quibus corruit homo. Sed contra \fk dies antiquos, annos\ft ponit \fk æternos: \ft ideo \fk turbatus, \ft quia hos desiderat homo, æternos negligit. \fk Dies antiquos, et annos æternos in mente habui. \ft CAS. Quid contigit Adæ pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos æternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. \fk Et etiam meditatus sum nocte, \ft id est, in hoc defectu. \fk Cum corde, \ft id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos æternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur.\f* \¬v \¬q1