\q1 \v=23 \v~=Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.\f + \fr 77.23 \fk Et mandavit. \ft Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit. \fk Et januas cœli. \ft CASS. Januæ, ipsi prædicatores, quibus intratur in cœlum; vel Scripturæ. \fk Aperuit. \ft Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas.\f* \¬v \¬q1