\q1 \v=6 \v~=Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.\f + \fr 7.6 \fk Conculcet, etc. \ft Ibid. Anima peccatoris de quo, \fk Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, \ft cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, \fk Terram manducabis, \ft id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. \fk Gloriam meam. \ft Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: \fk Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. \fk Deducat in pulverem, \ft id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. \fk In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. \ft Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia.\f* \¬v \¬q1