\q1 \v=7 \v~=Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,\f + \fr 7.7 \fk Exsurge, Domine. \ft Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. \fk In ira tua. \ft Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia pœna est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in præcedenti, ejus incarnationem: ut \fk O Domine Deus meus, etc. \fk In finibus. \ft Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. \fk Et exsurge, Domine. \ft Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, \fk Exsurge, \ft id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. \fk In præcepto, \ft ut præceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judæis, \fk circumdabit te, \ft amando, vel persequendo: \fk Propter hanc, \ft id est, amantem, \fk regredere, \ft id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel \fk propter hanc, \ft id est, persequentem, in qua locum non invenis, \fk regredere in altum, \ft id est, subtrahere his qui te persequuntur. \fk Synagoga. \ft Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. \fk Innocentiam. \ft Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. \fk Super me. \ft Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo.\f* \¬v \¬q1