\q1 \v=5 \v~=Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.\f + \fr 84.5 \fk Converte nos. \ft Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut præteritum, oro ut fiat. AUG. \fk Converte nos. \ft Prophetice dixit futura, ut præterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant.\f* \¬v \¬q1