\q1 \v=6 \v~=Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?\f + \fr 84.6 \fk Nunquid in æternum. \ft Prævidet iste hanc pœnam transituram: \fk Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris. \ft AUG. Ira Dei est omnis pœna quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: \fk Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. \ft De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. \fk A generatione. \ft Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: \fk Deus convertens, \ft quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio.\f* \¬v \¬q1