\q1 \c#=86 \v=1 \v~=Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis;\f + \fr 86.1 \fk Psalmus. \ft CASS. Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera. \fk Cantici. \ft Ut de sæculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta prædicat cœlestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus. \fk Fundamenta ejus. \ft Psalmus de cœlesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: \fk Fundamenta ejus, \ft etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur. \fk Ejus, \ft non refertur ad aliquod præmissum: sed ad cordis Prophetæ meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore.\f* \¬v \¬q1