\q1 \v=11 \v~=Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?\f + \fr 87.11 \fk Nunquid mortuis. \ft Mortuos corde dicit, quibus fiunt quidem miracula Christi, sed non prosunt eis: mortuis enim corpore facta sunt mirabilia, cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit, atque inde victor mortis ascendit, magnum factum est mortuis miraculum. \fk Nunquid mortuis. \ft CASS. Quibus non prosunt opera sua ostendit. \fk Aut medici suscitabunt, \ft etc. AUG. In Hebræo non medici, etc., \fk usque ad: Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum. \f* \¬v \¬q1