\q1 \v=6 \v~=inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.\f + \fr 87.6 \fk Sicut vulnerati dormientes. \ft CASS. Quia et ipse lancea vulneratus, et sepulcro clausus, sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc. \fk In sepulcro. \ft Id est, in carnali voluptate sopiti, unde Deus non excitat eos. \fk Et ipsi de manu tua repulsi sunt. \ft AUG. Non enim ad dormientes hoc refertur, in quibus sunt justi, quorum licet non meminerit Deus \fk adhuc, \ft ut resurgant: de his tamen dictum est: \fk Justorum animæ in manu Dei sunt\ft Sap. 3.. Vel, \fk posuerunt me\ft rei veritate, \fk In lacu inferiori, \ft id est, in aquis inferni, scilicet in tenebris et in umbra mortis.\f* \¬v \¬q1