\q1 \v=7 \v~=Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?\f + \fr 88.7 \fk Quoniam quis. \ft AUG. Notandum quod idem sunt cœli et nubes, scilicet prædicatores. Sed cœli, prædicatores, propter fulgorem veritatis. \fk Nubes, \ft quæ nebulosæ sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quæ post in judicio clarebunt. \fk In filiis. \ft Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab æterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi.\f* \¬v \¬q1