\q1 \v=9 \v~=Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;\f + \fr 89.9 \fk Quoniam omnes dies. \ft AUG. Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitæ abbreviatum est, et pene \fk defecit, \ft quia ad paucitatem redacti sunt dies vitæ nostræ. \fk Anni nostri sicut. \ft CASS., AUG. Miseria et brevitas hujus vitæ exprimitur hic per similitudinem \fk araneæ, \ft quæ texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus. CASS. Vita per iram Dei breviata est, quia præsumptione longioris vitæ peccabant. Et nos ipsi in \fk ira tua defecimus. \ft AUG. Id est, essentia nostra defecit per ærumnas. \fk Meditabuntur... anni, \ft non operabuntur, quia sine utilitate transeunt. Vel, meditabuntur passive, id est, reputabuntur anni nostri \fk sicut aranea, \ft id est, sicut inanes et inutiles.\f* \¬v \¬q1