\q1 \v=20 \v~=Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto?\f + \fr 93.20 \fk Nunquid adhæret. \ft ID. Nemo iniquus sedet tecum; et cum nihil his tecum, ad quid ergo fiunt? ut de eis pungas, et puncti ad te clament, et demum hi pereant; quæ his tribus versibus subsequentibus ostenduntur. \fk Sedes iniquitatis. \ft CASS. Est possessio mundi, cum amore, quæ non hæret Deo, qui suos præcipit hæc fugere. \fk Qui fingis. \ft AUG. Ex hoc intelligo, quod non hæret tibi iniquus, etc., usque ad et ille dolor est præceptum; sed alter est informis. \fk Dolorem, \ft id est, de dolore vel labore præceptum, etc., usque ad et tunc surgit fluctus, in quo excitatur.\f* \¬v \¬q1