\q1 \c#=97 \v=1 \v~=Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.\f + \fr 97.1 \fk Psalmus David. \ft CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. \fk Cantate Domino. \ft CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. \fk Salvavit. \ft AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. \fk Sibi. \ft Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant.\f* \¬v \¬q1