\q1 \c#=98 \v=1 \v~=Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.\f + \fr 98.1 \fk Psalmus David. \ft AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum \fk veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit\ft Psal. 48.. \fk Dominus regnavit\ft CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. \fk Irascantur populi. \ft CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. \fk Sedet super cherubim. \ft ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. \fk Cherubim. \ft AUG. \fk Plenitudo scientiæ\ft interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum?\f* \¬v \¬q1